monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 5
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, VISIO QUARTA <<<     >>> VISIO SEXTA

VISIO QUINTA [Quod apostoli et pigmentarii sequaces eorum videlicet sacerdotes, ecclesiam doctrina sua splendidissime circumdant. Exemplum de Abel. Quod ministri Ecclesiae castitatem servare debent. Qui ex his in clausura subiectionis regulariter vivunt curam pigmentariorum non habentes, supernam mercedem acquirunt. De statu nobilissimae perfectionis virgineae iucunditatis. De puellari imagine. De turba quae eamdem circumstant miro modo ornata. Verba Ioannis de eodem. Quod virginitas Deo oblata prudenter conservanda est. Quae corrupto pacto virginitatis redierit, flore integritatis carebit; non enim ut domina, sed ut ancilla suscipitur. Exemplum ad eamdem rem. Quod magna differentia est inter caeleste desiderium et terrenam concupiscentiam, ita quod nisi sanguine Filii Dei homo non redimeretur. De iis qui passionem Christi in charitatis ardore imitantes et vivens odor existentes, iter secretae regenerationis arripiunt. Verba evangelii ad eamdem rem. Quod virgineum genus et hic ordo vovens iter secretae regenerationis, in praecepto legis non sunt. Exemplum de Ioanne ad eamdem rem. Quod qui sunt vivens ordo vovens iter secretae regenerationis, pro necessitate et utilitate Ecclesiae, regimen ecclesiasticum suscipiant contagia saecularium rerum abiicientes. Verba Evangelii de Ioanne. Quod in vestitum istorum vestitui aliorum populorum dissimili, incarnatio et sepultura Christi designatur. Quod prima lux diei apostolicam doctrinam, aurora initium huius conversationis, sol discretam viam in Benedicto qui est quasi alter Moyses, designat. Qui in hac conversatione probati inveniuntur, pro necessitate Ecclesiae superextensum sacerdotium suscipiant. Quod nullus conversationem istorum repente aggrediatur nisi intima probatione examinatus. Quod saecularis populus legem Dei conservans, Ecclesiam Dei plurimum exornat. Quod nec maritus uxorem, nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi voluntas amborum sit. Verba Evangelii. Quod praedictae ecclesiasticae institutiones Ecclesiam in gradibus et in ordinibus suis consolidant. Quod in unoquoque ordine servanda concordia, diversitas morum, singularitas et novitas vitae et vestium vitanda est. Verba Ioannis ad eamdem rem. Comparatio de artificibus. Quod unicuique cum humilitate sufficere debet institutio praedecessorum suorum. Verba Evangelii de eadem re. Evangelium de iis qui sibi secundum cor suum leges faciunt. Item verba Evangelii. Quod in his novitatibus Deus aliquos deiicit, aliquos tacite tolerat; quos tamen in futuro iudicat. Quod de inferiori gradu licet ascendere ad superiorem, non autem de superiore ad inferiorem. Exemplum de animabus et angelis. Quod qui sunt vivens ordo vovens iter secretae regenerationis, granum fortis cibi et pigmentarii, poma dulcis saporis, et saecularis populus, carnem designant. Quod hae tres ecclesiasticae institutiones in duabus viis versantur. Qui signum religionis in voluntate cordis acceptum, abiecerit; iudicium districti examinis accipiet. Verba David de eodem. Quod illi qui non amore Dei, sed aliqua saeculari modestia constricti, signum religionis fictae accipiunt, Balaam similantur. Exemplum de Balaam. Qui signum religionis insipienter acceperit et male consummaverit, in ruinam vadit. Verba Ieremiae de eodem. Qui infantes suos sanctae conversationi subiicere voluerit, hoc non imprudenter sed sapienter eis consentientibus absque coactione faciat. Exemplum de agro. Qui volentes Deum sequi per livorem malitiae retraxerit, sacrilegium facit. Verba Moysi. Qui voluntate sua servitium Dei aggreditur et postea contemnens neglexerit, districte revocandus est. Verba Evangelii Qui disciplinate viventes, nulla castigatione corrigi volunt, ne gregem Domini contaminent, expellantur. Verba apostoli ad eamdem rem. Quod ii qui ficte convertuntur, decipiuntur, et quod ii qui toto corde convertuntur, a Deo suscipiuntur. Verba David ad eamdem rem. Qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impoenitens dixerit, et qui seipsum in mortem praecipitaverit, hunc Deus nescit. Verba Evangelii. Verba David de eodem. Super quem blasphemia desperationis cadit; si cruciatus repugnaverit, citius et a Deo subvenitur. Quod in perditionem cadit, qui corpus et animam quae Deus coniunxit, separat. Verba Evangelii.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 salX16.59 v Post haec vidi quod praedictam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a vertice usque ad guttur eius circumfulserat. Sed a gutture usque ad umbilicum eius quidam alius splendor rubei coloris eam circumdederat; qui de gutture usque ad ubera eius velut aurora rutilabat; sed ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulgebat.
2 Et ubi ipse velut aurora rutilabat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, in qua bav311.54 r pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis et rubea tunica quae circa pedes eius diffluebat, induta apparuit. Et audivi vocem de coelo dicentem: Haec est floriditas in superna Sion, mater et flos rosarum et lilium convallium. O floriditas, filio potentissimi regis desponsaberis; sui et nominatissimam prolem gignes, cum in tempore tuo confortaberis.
3 Et circa eamdem puellam vidi maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes miro modo auro et gemmis ornati erant; et quidam illorum in capitibus suis velati candidis velaminibus aurea zona circumornati fuerunt; supra quorum vertices simhlw17.39 vilitudo ineffabilis Trinitatis quemadmodum mihi superius typice demonstrata est, quasi in sphaera in ipsis velaminibus velut sculpta apparuit, et in frontibus ipsorum Agnus Dei; ac in collo eorum species hominis, et in dextra aure cherubin et in sinistra alia species angelica: ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extenderet.
4 Sed inter hos quidam alii apparuerunt qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa humeros habebant. Et iterum audivi vocem ex alto dicentem: Istae sunt filiae Sion, et cum eis sunt citharae citharoedorum, et omne genus musicorum, ac vox totius laetitiae et gaudium gaudiorum. Sed sub eodem splendore ubi ipse velut aurora rutilabat: vidi inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris erant ut humana lingua effari non possit.
5 Et rursum audivi vocem de coelo dicentem: Si Filius Dei in cruce passus non esset, istae tenebrae nullo modo permitterent hominem ad supernam claritatem pervenire. Ubi autem idem splendor quasi purpura hyacintho intermista fulgebat, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardebat. Sed alius splendor ut candida nubes eamdem imaginem ab umbilico deorsum, ulsalX16.60 rtra tamen nondum excrescens honeste circumdederat. Et hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundentes, plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ordinatas ostendebant.
6 Sed cum haec viderem, ex nimio tremore qui me apprehenderat in terram dissolutis viribus corrui, nec alicui responsum dare valui. Et ecce maximus splendor velut manus tetigit me unde vires et vocem recepi. Et iterum audivi vocem ex illo mihi dicentem: Magna mysteria sunt haec: Considera enim solem et lunam et stellas.
7 Ego formavi solem ut luceat in die, et lunam et stellas ut luceant in nocte. Sol autem significat Filium meum, qui de bav311.54 v corde meo exivit et mundum illuminavit cum natus est ex virgine in fine temporum, sicut et sol egrediens mundum illustrat; cum oritur circa finem noctis. Sed luna Ecclesiam eidem Filio meo in vera et superna desponsatione desponsatam designat. Et ut luna semper incrementum et defectum in sua constitutione habet, sed a se ipsa non ardet nisi quod a lumine solis incenditur, sic et Ecclesia in circuitione motionis est, ita quod filii eius saepe proficiunt in incremento virtutum, et quod saepe deficiunt in diversitate morum, atque in dispersione adversitatum; ita quod saepenumero in mysteriis suis per rapacissimos lupos impugnatur fidelis per malignos homines tam Christianos quam Iudaeos et alios infideles, et in hoc per semetipsum ad tolerantiam non accenditur; sed in me per Filium meum ut in bono perseveret illuminatur.
8 Stellae autem a se differentes in claritate fulgoris sui, significant populos diversi ordinis ecclesiasticae religionis.
9 Unde etiam vides quod praevisam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a vertice usque ad guttur eius circumfulget; quia ecclesiam fidelium incorruptam sponsam Filii Dei circumdat apostolica doctrina, quae candidissimam incarnationem illius annuntiavit, qui de coelo in uterum virginis descendit, et qui fortissimum ac lucidissimum speculum omnium credentium est: ita quod eamdem Ecclesiam ipsa doctrina ab hoc initio cum primum aedificari coepit, usque ad tempus cum cibum vitae fortiter deglutire valuit, splendidissime eam circumfulgens fideliter circumdedit. Quomodo? Apostolica doctrina circumfulsit Ecclesiam in capite, cum apostoli primum illam sua praedicatione coeperunt aedificare, scilicet cum per diversa loca discurrentes colligerent operarios qui illam in catholica fide roborarent, et qui ipsi presbyteros et episcopos ac omnem ecclesiasticum ordinem providerent, atque iura virorum ac mulierum qui sub coniugio sunt, et reliqua talia fideliter constitueret.
10 Quapropter eamdem doctrinam subsequuntur pigmentarii habentes similitudinem sacerdotum legalis testimonii, qui sub lege circumcisionis hlw17.40 r positi erant insalX16.60 vteriori cibo enutrire populos, unde etiam apostoli ordines illos eligebant cum quibus ecclesiam superna inspiratione exornabant. Quid hoc? Nam sequaces eorum in vice ipsorum saluberrima pigmenta gestantes: fideliter plateas et villas et civitates atque alia loca regionum et terrarum pertranseunt, et populo divinam legem annuntiant.
11 Ipsi enim sunt exquisiti patres et dispensatores ad ecclesiasticam disciplinam omni bav311.55 r populo in doctrina sua proferendam, et ad cibum vitae ei dispensandum, itaque etiam se tales in vita sua exhibeant, ne oves meae in operibus eorum offendantur, sed ut recte post ipsos gradiantur, quia ipsi hoc officium habent ut aperte cibum vitae populo subministrent, et ut unicuique fidelia officia discrete ordinent, semetipsos etiam ita constringentes, ne carnalem copulam appetant, quoniam spiritualem escam credentibus praebere et immaculatum sacrificium Deo offerre debent ut in innocente Abel praefigurabatur, quemadmodum de ipso scriptum est: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de aliquibus eorum [Gen. IV]. Quid hoc? In ortu surgentis saeculi sanctificatio regalis ostensionis in illo qui innocens in vita sua erat effulsit; quod domum omnipotentis Dei, non terram sed coelum fortiter tetigit. Quomodo? Quia Abel in sua integritate obtulit Deo intentionem voluntatis suae et plenum officium eiusdem voluntatis: cum cogitavit in corde suo illi offerre primum germen quod in substantia sua habuit, et cum illud etiam perfecto opere complevit, ita et fidelis summum patrem honorans eique debitam reverentiam exhibens. Unde etiam sicut Abel gregi suo praefuit, et ut eum pasceret custodivit et ut etiam simplici devotione Deo obtulit de primis emissionibus eius, ac de pinguibus nutrimentis earumdem emissionum: ita etiam praedicti pigmentarii qui filiis Ecclesiae, id est ovibus Christi ipsius dispensatione ad pascendum eos praelati sunt, ipsos in verbis doctrinae ecclesiasticae disciplinae fideliter nutriant, et eos ab insidiis antiqui insidiatoris fortiter muniant, ac etiam sincera consideratione inspectori omnium aliquas donationes ex eis offerant. Quomodo? Quoniam si illos per omnia perfectos facere non possunt, talem aliquem fructum ex ipsis egredientem Deo offerant, primum scilicet rectam intentionem bonae voluntatis eorum quasi simplex germen de primogenitis gregis ipsorum, ac deinde perfectum opus operationis in eadem voluntate illorum velut suavem fructum de adipibus eorum.
12 Sed unde hoc fuit, quae Abel Deum tam devote coluit? Fidelis castitas integritatis, eum ad tantam devotionem impulerat.
13 Quapropter qui in consecratione constituti, Deo sacrosanctum sacrificium offerre debent, in suavitate castitatis ad altare ipsius accedant, quia si ipsi auctores corsalX16.61 rruptionis sunt: quomodo in corruptione vulneratis manum salutaris medicamenti porrigere possunt? Et ideo ut aliis tanto fiducialius salutare remedium conferre valeant, volo ut Filium meum in amore castitatis viriliter imitentur. Quod si ceciderint, festinent ut citius per poenitentiam surgant, bav311.55 v et in hoc ignominiam peccati velut nudi fugiant, salubrem medicinam requirentes, et Abel cuius sacrificium Deo acceptum erat, fideliter sequentes.
14 Sed qui ex iis in clausura subiectionis in amore Filii mei se continent, et in moribus suis institutionem pravorum quam me inspirante proferunt, observant, sollicitudinem curationis pigmentariorum non habentes; tamen quamvis onera anxietatis eorum non gerant, quoniam propter aeterna praemia maioribus suis subiecti sunt, cum eisdem pigmentariis supernam mercedem in electa civitate sibimet acquirunt.
15 Quod autem vides quoniam a gutture usque ad umbilicum ipsius imaginis quidam alius splendor rubei coloris eum circumdat: hoc est quia post doctrinam apostolorum cum Ecclesia ita roborata est, quod salutarem cibum veraciter valuit discernere, et eum ad interiora fortitudinis suae transmittere, surrexit nobilissima perfectio ecclesiasticae religionis, quae supernam dulcedinem flagranti ardore hlw17.40 v degustavit, et se asperrime constringens ad coctionem secretioris fortitudinis se tetendit, non tamen ad divisionem carnalis amaritudinis perveniens, quoniam copulam humanae coniunctionis abiecit. Quomodo? Nam idem splendor de gutture usque ad ubera illius velut aurora rutilat, quoniam illa perfectio a gustu mirabilis vegetationis, ad dulcissima nutrimenta ecclesiasticae religionis in virginea iucunditate se dilatavit, ita quod etiam ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulget, quia a nobilissimis educationibus ad constrictionem intimae castitatis se muniunt, passione videlicet Filii mei propter supernam dilectionem quam in corde suo fideliter habuit, imitando.
16 Quapropter et ubi ipse velut aurora rutilat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, quoniam illa perfectio quae in virginitatis honore floret, virtutem suam non deorsum ad terrena, sed sursum ad illa quae sunt in coelestibus mirabiliter dirigit.
17 In qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis apparet, quae est serenissima et ab omni foeditate humanae concupiscentiae innocens virginitas, nudam mentem ab omni vinculo corruptionis habens, sed tamen nondum perfecte fatigationem tenebrescentium cogitationum in filiis suis quandiu in hoc mundo sunt deserere valens, cui tamen ut resistat, fortiter se opponit. Unde et rubra tunica quae circa salX16.61 v pedes eius diffluit induitur; quia per sudorem laboris in virtuosis operibus usque ad finem latae et beatae perfectionis perseverat, scilicet circumdata varietate virtutum, illum imitans bav311.56 r qui plenitudo sanctitatis est. Quae etiam ut tibi in secreto superni luminis ostenditur, est nobilissimum germen in coelesti Ierusalem, videlicet gloria et decus illorum qui ob amorem virginitatis sanguinem suum fuderunt, et qui etiam in candore humilitatis virginitatem suam pro Christo observantes, in suavitate pacis quieverunt, quoniam ipsa Filio omnipotentis Dei qui rex cunctorum est desponsata, nobilissimam prolem, id est elegantissimum chorum virginum ei protulit, cum in pace Ecclesiae proficiens confortata est.
18 Quod autem circa eamdem puellam vides maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes mire modo auro et gemmis ornati sunt: hoc est quoad ardentissimis amplexibus nobilissimam virginitatem praecipuus chorus virginum complectitur, qui omnes ardentiori claritate coram Deo fulgent quam sol in terra appareat, quia se ipsos conculcantes, mortem viriliter devicerunt, unde etiam mirabiliter in summa sapientia propter clarissima opera quae pro Christo humiliter gesserunt, decentissime exornantur.
19 Quapropter et quidam illorum in capitibus suis velati candidis velaminibus aurea zona circumornati sunt, quia ipsi in gloria virginitatis fulgentes, demonstrant quod ii qui decus virginitatis appetunt, mentes suas ab omni noxio calore circumtegant, et candorem innocentiae pulcherrimo fulgore castitatis decorati fideliter apprehendant.
20 Supra quorum virtutes similitudo ineffabilis Trinitatis, veluti tibi superius typice demonstrata est, quasi in sphoera in ipsis velaminibus sculpta apparet, quoniam ostendunt quod intentiones hominum honorem supernae et gloriosae Trinitatis (ut tibi ostensione mysterii verissime praesignatum est) in comprehensione amoris et stabilitate castitatis firmiter et strenue teneant.
21 Quod et in frontibus ipsorum Agnus Dei ac in collo eorum species hominis, et in dextera aure cherubin, et in sinistra alia species angelica: declarat, quia in reverentia castitatis suae mansuetudinem filii Dei imitabuntur, petulantiam superbi colli deponentes, et seipsos fragiles homines considerantes, in prosperitate etiam auditionis suae veram et indeficientem scientiam amplectentes, ac in occursante adversitate eiusdem auscultationis suae angelica praesidia appetentes, ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extendit, quoniam ineffabilis Trinitas infidelibus hominibus qui virtutes quaerunt et diabolicas seductiones fugiunt, mirabilia miraculorum profundae sapientiae hlw17.41 r suae operari non desinit.
22 Sed inter hos quidam alii salX16.62 r apparent, qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis bav311.56 v officii circa humeros habent, quoniam inter illos qui in virginitatis honore florent, etiam quidam in superna civitate consistunt, qui dignitatem antiquorum patrum et gloriam superioris magisterii in saeculo strenue gerentes decorem tamen virginitatis non perdiderunt.
23 Unde etiam ut audis omnes isti qui cum suspiriis suis pro coelesti amore integritatem suam conservaverunt, in coelesti habitatione filiae Sion dicuntur, qua filium meum virginitatis amore imitati sunt. Ideoque et cum eis sunt, resonantiae sonorum spiritualium et invocationes omnigenarum melodiarum et agilitatis ornamenta prosperarum mentium et aurea visio fulgentium lapidum ac gemmarum. Quomodo?
24 Quia hoc habent de Filio Dei quod de throno sonus exit, cui omnis chorus virginum in maximo desiderio concinit, videlicet novum cantum symphonizando, ut Ioannes dilectus virgo testatur dicens: Et cantabat quasi canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores [Apoc. XIV]. Quid hoc? In illis fidelibus qui bona intentione castitatem amplectentes, virginitatem suam pro Dei amore illibatam conservant, bona voluntas ipsorum in laudem Creatoris sui mirabiliter erumpit. Quomodo? Quia in aurora virginitatis quae Filio Dei semper adhaeret, fortissima laus abscondita est, cui nullum terrenum officium, nec ulla ligatura legis resistere valent quin in voce exsultationis ad gloriam Dei coeleste carmen decantet. Quomodo? Videlicet quoniam velox iter habens, canticum illud in novitate libertatis mirabiliter promit, quod antequam unigenitus Dei (qui verus flos virginitatis est) incarnatus de mundo ad coelos rediens, ad dextram Patris resedit: auditum non est, sed tunc quasi novi mores qui prius visi non sunt, cum videntur, in stupore habentur, ita hoc novum mysterium quod prius auditum non est, tunc in coelestibus resonans in honore virginitatis cognitum est ante scilicet maiestatem Dei, quia Deus hoc facere potuit, et ante quatuor rotas quae quatuor partes mundi percurrentes veritatem omnis iustitiae et humanitatis Salvatoris velut animalia in nova lege ferebant, et ante illos antiquos quae Spiritu sancto imbuti viam rectitudinis in vetere lege hominibus, suo itinere demonstrabant. Quid hoc? Quia Deus in nova gratia austeritatem antiquae institutionis delinivit.
25 Sed quia virginitas tam gloriosa ante Deum est, ideo quia eam ex voluntate sua Deo obtulerunt, eam prudenter conservent, quoniam hoc sanctum propositum cum summa devotione virginitatis bav311.57 r susceptum, fideliter custodiendum est. Unde etiam qui idem sacramentum adierunt, caveant ne retrorsum incedant. Nam ipsi charissimi imitatores filii mei sunt, cum se ita Deo offerunt ut non sint salX16.62 v ligati in opinione coniugii, nec onerati saeculari causa carnalem copulam respuentes, ne illi cum omni sollicitudine carnis suae subiecti sint; sed hoc cupientes ut gloriosae innocentiae innocentis Agni adhaereant. Quapropter vir ille qui in animo suo deliberat ut nullam costam sibi copulet, sed hoc desiderat ut in pudore virginitatis propter amorem Filii mei perseveret, sodalitatem eius accipiet, si tamen in operibus ipsius castitatis perseveraverit, quia haec sancta munera, in voto sacratissimi pacti ecclesiasticae religionis ob gloriam supernae remunerationis eidem Filio meo obtulit.
26 Sed si ille postea idem pactum relinquens propter turpem stimulum carnis suae adulterium perpetraverat, libertatem suam in servitutem redegit, quoniam honorem colli sui ubi Filium meum pudice imitari debuit, per turpitudinem delectationis suae nequiter corrupit; et quia mendacium protulit, vovens se caste vivere quod non implevit. Unde etiam si in culpa temeritatis suae perseveraverit, districtum iudicium iustissimi iudicis inde sustinebit, quoniam nec turpitudo nec mendacium in coelesti gloria apparebit.
27 Quod si amaro fletu ante finem suum de hoc reatu suo poenitentiam fecerit, tunc unda sanguinis Filii mei illum suscipit hlw17.41 v quia culpam suam exhorruit; non autem ipsum inter sodales suos qui gloria integritatis florent reponit, quoniam societatem illorum deserens libertatem pacti sui abiecit, et eam in servitutem peccati redegit.
28 Sed et puella quae ex voluntate sua in sanctissima desponsatione filio meo offertur; ab eodem decentissime suscipitur, qui eam hoc modo sibi coniunctam vult habere in consortio suo. Quomodo? Ut illum casta dilectione amplectatur, sicut et ipse eam in secreto suo diligit, quoniam illi semper amabilis est, quia magis eum quam terrenum sponsum quaerit.
29 Quod si pactum eius postea transgressa fuerit, tunc coram iis qui in coelesti gaudio sunt, polluta erit. Unde etiam si in eadem temeritate perseveraverit, superna gloria iusto iudicio carebit. Sed si poenituerit, suscipitur sicut ancilla et non sicut domina, quoniam regalem desponsationem deseruit, et quia magis alium amavit quam illum quem amare debuit.
30 Ille quoque qui eam seducendo violavit, si culpam suam emendare voluerit, ita poeniteat quasi coelum rupisset, ne in perditionem mortis corruat, quia supernam desponsationem temere bav311.57 v corrupit. Quod est hoc? Nam, si aliquis magnus princeps sponsam sibi valde charam habet, quam servus servorum suorum adulterando corrumpit, quid dominus ille tacit?
31 Vere in maxima ira lictores suos mittit ut illum perdant, quoniam eum in propriis visceribus salX16.63 r confudit. Quod si tunc servus ille timens, omnes missos illos orat, ut pro ipso intercedant, et insuper ad pedes domini sui flebiliter procumbit ut sibi parcat, tunc rex ille propter bonitatem suam, et propter petitionem illorum eum vivere sinens, societatem conservorum suorum illi reddit, sed tamen eum ita ut caeteros inferiores et familiares amicos suos non remunerat, quamvis et inter alios illi consimiles conservos ipsius debitam gratiam exhibeat.
32 Ita et huic erit, qui aeterni regis sponsam seducendo violaverit. Summus enim rex in rectissimo zelo iudicia sua exercens illum ad perditionem transmittit, qui eum in hoc facto quasi illusor in oblivione mentis suae habuit. Sed si miser ille diem huius indignationis anticipans electos Dei suppliciter oraverit, ut veniam sibi a domino suo obtineant, et insuper humanitatem Salvatoris sui flebiliter inspexerit, quatenus per gratiam ipsius a peccato suo absolvatur: tunc rex sanguinem hunc qui pro redemptione humani generis effusus est, et dilectionem supernorum civium attendens, illum a reatu suo et a diabolica potestate ne in perditionem eat eripit, ac eum in salvationem beatarum animarum reponit; sed tamen tripudium regalis desponsationis quo caeteri amici Dei his sacris virginibus quae Filio meo superna dispensatione dicatae sunt congaudent, non decorabit; et tanquam illum qui pudorem virginitatis amisit, decore virginitatis non coronabit, quamvis ei inter alios electos suos gaudium in superna civitate cum inaestimabili remuneratione tribuatur.
33 Sed quod sub eodem splendore ubi ipse velut aurora rutilat, vides inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris sunt ultra quam etiam humana lingua effari possit: hoc est quod sub virginali gloria inter spiritualem et carnalem intellectum, casus primi parentis qui densissimus in offuscatione infidelitatis erat, ita ut terrorem illius nullus hominum explicare valeret, aperte cognitus est. Quomodo? Quia in incarnatione Filii Dei qui ex virgine natus est coeleste desiderium ascendit, et terrena concupiscentia exclusa est, quoniam praevaricatio Adae per sanguinem eiusdem Filii Dei mirabiliter in salvatione restaurata est, cum prius illam bav311.58 r nullus nisi Unigenitus Dei a Patre missus in mundum dissolvere ad supernum ingressum posset.
34 Unde ut audis in typica manifestatione, nisi idem Filius Dei sanguinem suum pro salute hominum fudisset, illa transgressio ita comprimeret hominem, ut ad gaudium supernorum civium pertingere non posset.
35 Quod autem ubi splendor quasi purpura hyacintho intermista fulget, fortiter praedictam salX16.63 v muliebrem imaginem constringens ardet: hoc designat perfectionem illorum qui passionem Filii mei in charitatis ardore imitantes, strenue Ecclesiam in constrictione sua exornant. Quomodo? hlw17.42 r Quoniam ipsi sunt alta aedificatio surgentis thesauri in divino consilio, quia cum Ecclesia iam roborata convaluit, egressus est ad decorem illius vivens odor, vovens iter secretae regenerationis. Quid est hoc? Quia tunc surrexit, mirabilis ordo qui Filium meum in specie exempli eius tetigit, quoniam ut Filius meus venit in mundum de communi populo abscisus; ita et haec acies conversatur in saeculo de reliquo populo separata, fragrans ut balsamum de arbore suaviter sudat; sic et populus iste primum in eremo et in abscondito singulariter exortus est; et deinde veluti arbor, ramos suos expandit paulatim in multitudine plenitudinis proficiens.
36 Et populum istum benedixi et sanctificavi; quoniam ipsi mihi sunt amantissimi flores rosarum, et liliorum, qui sine humano opere in agro germinant, sic et populum hunc nulla lex ad hoc constringit ut eam arctam viam appetat; sed ipse illam me suaviter inspirante sine praecepto legis sua voluntate aggreditur, plus quam sibi iussum sit efficiens.
37 Unde et plurimum mercedis inde acquirit, sicut et in Evangelio ubi Samaritanus illum vulneratum hominem in stabulum induxit quemadmodum scriptum est: Altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi [Luc. X]. Quid hoc? In prima die salutis, videlicet cum Filius Dei mirabiliter incarnatus corporaliter in mundo manebat, multa et admiranda opera in humanitate sua usque ad resurrectionem suam perfecit; per quae vulneratum hominem ad vera remedia salubriter reduxit.
38 Sed altera die idem cum omnia mysteria veritatis post resurrectionem suam in Ecclesia aperte posita sunt, protulit in typica manifestatione Novum et Vetus Testamentum aeternae vitae certissimam demonstrationem, et credenti populo dulcissimum cibum. Et haec scripta dedit per gratiam suam pastoribus Ecclesiae qui gregem eius custodiunt, et ait illis in verbis blandae bav311.58 v admonitionis suae.
39 In ecclesiasticis constitutionibus procurate Christianam cohortem, quam in sanguine meo redemptam vobis commisi: hoc habentes in sollicitudine vestra, ne in aliquibus quae pertinent ad vitam deficiens erret. Quodcunque autem quae vobis servanda tradidi, in bona voluntate vestra superaddideritis plus scilicet facientes quam vobis praeceptum sit: ego qui ductor et salvator vester sum, nunc mundum relinquens, et ad Patrem ascendens, cum iterum rediero mundum iudicare, eumque in indeficientem stabilitatem posalX16.64 rnere, ita quod amplius per labentia tempora non debilitetur; tunc mercedem laborum vestrorum, et bonae voluntatis vestrae, cum augmentato fructu reddam vobis. Et dicam, o fidelis et probe serve, qui fideliter ministras.
40 Quisquis plus voti sui addit quam sibi in lege praeceptum sit, duplicem mercedem accipiet, quia illum in nomine meo gloriosum habeo, quoniam me multum dilexit. Et ego dico: Nec virgineum genus, nec hic ordo singularis devotionis, nec qui eos imitantur ut ii qui in eremo iacent, sunt in praecepto legis, sicut et prophetae, ab hominibus sub carnali lege constituti non sunt; quia tantum mea inspiratione incedentes vivent et hi plus addunt quam eis praeceptum sit, quod sacerdotalis ordo et reliqua institutio sacerdotalis officii non facit, quia haec in Abraham et in Mose in Veteri Testamento iussa sunt, sicut etiam et apostoli illa ex eadem lege tollentes, et in Spiritu sancto ea secundum voluntatem meam bene ordinantes, Ecclesiae conservanda tradiderunt.
41 Sed et ipsa apostolica doctrina in Evangelio per Filium meum disposita est, ubi discipuli eius in universum mundum verba veritatis effundere missi sunt. Quid tunc? Nam cum apostoli viam salutis populo annuntiarent, lucidissima aurora filiarum Sion in amore Filii mei exorta est, illorum scilicet qui carnem suam fortiter constrinxerunt, et malam concupiscentiam in semetipsis duriter mortificaverunt.
42 Et sicut tunc haec casta virginitas in ardente amore Filium meum subsecuta est, ita etiam hic mihi valde amabilis ordo singularis devotionis, incarnationem illius imitatus est, qui sunt recta hlw17.42 v templa mea, videlicet ut chori angelorum me colentes, et eiusdem unigeniti mei passionem et mortem ac sepulturam in corpore suo portantes; non tamen ita ut gladio aut aliis terroribus ex quibus homines deficiunt moriantur, sed Filium meum sic imitantes, ut voluntatem carnis suae abiiciant, cum se ab omnibus saecularibus rebus et ornamentis bav311.59 r in quibus mundus laetatur abdicant, ut in Evangelio de Ioanne lucerna mundi scriptum est: Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos [Matth. III]. Quid est hoc? Ille in quo divina gratia mirabilem abstinentiam suscitaverat, per eamdem gratiam habebat, defensionem virtutis huius, quod in mente sua honorem et divitias saeculares contempserat, et quod etiam per constrictionem quam in mortificatione vitiorum circa voluptatem carnis suae posuerat, petulantes motus corporis sui fortiter domuerat, cum maiores aedificationes quam praedecessores sui institueret, videlicet cum per duras et asperas vias incedens terrenas concupiscentias conculcaret. Quomodo?
43 Quia plurima opera virtutum strenue faciens, castitatem ardenter amavit, praebens etiam iis salX16.64 v viam medicamenti qui illud devote exquirebant. Unde etiam illi qui sunt vivens odor, vovens iter secretae regenerationis, eumdem Ioannem in maximis tenebris saeculi lucentem, per acutissimas operationes beatarum virtutum in vita sua subsequentes, ineptam altitudinem et latitudinem mundialium rerum fugiant, et in constrictione diffusi animi sui corpus suum coercentes malam concupiscentiam abiiciant, ita excellentioribus instrumentis quam qui ante ipsos simpliciter in via Domini gradientes, simplicia habitacula faciebant, serenissime fulgentes, acutam et angustam semitam arripiant ea scilicet quae in voluptatibus saeculi sunt fortiter sub pedibus suis conculcantes. Quomodo? Quoniam seipsos despicientes, et corpus suum servituti Christi in operatione virtutum subiicientes, petulantiam in austeritate morum suorum declinent, sic per bona exempla sua caeteris hominibus lucidissime fulgentes.
44 Nam etiam angelicum chorum fideliter imitantur. Quomodo? In abiectione saecularium, quoniam, ut angeli nec terrena quaerunt nec concupiscunt, ita et isti eos hoc modo mirabiliter subsequuntur, ita quod omnia caduca contemnunt.
45 Unde etiam sicut Filius meus est nuntius salutiferorum sacramentorum, et sacerdos sacerdotum, ac propheta prophetarum, et aedificator felicium turrium; ita etiam si necessitas ingruerit, qui inter huiusmodi homines radicem odoris cum utilitate habet, sit nuntius et sacerdos, sit propheta et consiliator ecclesiasticae aedificationis; nec omnino ab his separandus est: si tantum oculus claritatis in eo lucet, nec ad usum ecclesiasticum dormiat, sed ad instructionem eius vigilet, occupationem tantum saecularis causae, et contagia saecularium rerum abiiciens, quia nec angeli, bav311.59 v nec sacerdotes, nec prophetae iustitiam Dei occultabunt; sed eam ex praecepto illius in veritate proferent, quemadmodum de Ioanne qui arundo vento agitata non fuit, cuius austeritatem isti subsequuntur; in quorum similitudine in Evangelio iterum scriptum est: Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio, et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua [Matth. III]. Quid est hoc? In suspiriis et gemitibus a delectatione vitiorum egrediebantur ad illum, in quo divina gratia operabatur tota simplicis confessionis devota voluntas et visionis pacis unanimiter omnis effectus illorum scilicet hominum quorum corda per timorem mortis ad amorem vitae concussa fuerant. Quomodo? Quoniam idem Ioannes praecursor veritatis, et amaritudinem et dulcedinem eis intimaverat.
46 Unde et ipsi perfusionem poenitudinis a rectitudine eius flagitabant; quatenus per declinationem malorum, et per erectionem bonorum, confessionem scelerum suorum facientes, illum meresalX16.65 rrentur adipisci qui ipsis non in umbra antiquitatis remedium denuntiaret, sed qui eis in luce novitatis veram salutem conferret.
47 Sed ut idem Ioannes homines ad se venientes docens, et flumine irrigationis perfundens: verba poenitudinis eorum ad honorem venturi Salvatoris suscipiebat; ita etiam nunc in nomihlw17.43 rne eiusdem Salvatoris qui veniens salutem fidelibus contulit; et illi facere non negligant, qui testimonio sanctificationis fulminantis, operi plus addunt per inspirationem, videlicet Spiritus sancti, in abrenuntiatione saecularium rerum, novam austeritatem secundum similitudinem illam aggredientes, quam ex praecepto eiusdem testimonii sanctificationis per regenerationem spiritus et aquae in abiectione diabolicae servitutis, novum hominem induentes adierunt; sed ubi stimuli impellentis necessitatis se obtulerint, admonendo et erigendo ac sanando manum devoti iuvaminis petentibus porrigant, si tamen ad illam dignitatem ecclesiastica promotione digne pervenerunt, at in hoc praedecessorem suum fideliter imitentur, ut quod ille velut in umbra ostendit, ipsi in novitate lucis veraciter compleant.
48 Ipsi enim sunt zona Ecclesiae eam valde constringentes; quoniam in incarnatione Filii mei occupati sunt, et quia etiam angelicum ordinem exercent, scilicet non cessantes ullis horis cantando cum sonitu, aut orando in compunctione, non autem excussis clamoribus ut inutilis pulvis aut aridus absque vigore compunctionis; et quia etiam non recusant operari pro necessitate sua; non tamen in mabav311.60 rnibus suis saecularia quaerentes, sed cum charitate et humilitate se ipsos districte circumspicientes.
49 O ipse fortissimus atque amantissimus populus meus, cum in eis afflictionem illam attendo quam Filius meus in carne sua passus est, quoniam et ipsi secundum mortem illius moriuntur, cum voluntatem suam deserentes, et propter vitam aeternam magisterio se subiicientes, secundum imperium praelatorum suorum gradiuntur.
50 Quapropter et vestitus eorum vestitui aliorum populorum non assimilatur, quia et ipse integer incorruptam incarnationem Filii mei quae plurimum distat a procreatione aliorum hominum ostendit. Nam illam incarnationem legale imperium viri ac mulieris non tetigit, sicut nec iste populus ulla conscripta lege ad hanc constrictionem cogendus est; sed qui eam pro dilectione Dei sua voluntate vovendo aggreditur, hic in ipsa perseveret, ne retrocedens corruat, sicut Lucifer, qui lucem deseruit et tenebras recepit.
51 Huiusmodi enim vestitus secundum coruscationem supernorum spirituum cum alis subtilitatis suae circumvolat, et incarnationem ac sepulturam Filii mei designat, quia signum incarnationis in suo vestitu habet, qui se ad fortissimam obedientiam exhibet, et signum sepulturae eius in ipso vestitu portat; qui in operibus iustitiae, saecularibus causalX16.65 vsis abrenuntiat.
52 Unde qui pura voluntate eodem vestitu induitur, salubri remedio alleviatur. Et ideo qui illum per invocationem Spiritus sancti in benedictionibus suscipit, non illum abiiciat, quoniam qui eum per abiectionem perseverantis mali contempserit, cum illo erit qui angelicum ordinem sprevit et in mortem sepeliendus corruit. Quid est hoc? quoniam hic populus ex praecepto legis ad hanc constrictionem stimulatus non est, sed voluntate sua aggressus est pactum meum observare, et ita Ecclesiam meam sua sancta conversatione illustrare. Quomodo? Ut post primam lucem diei aurora solis aspicitur, ita ordo iste post voces apostolorum exortus est.
53 Quid est hoc?
54 Prima lux diei fidelia verba apostolicae doctrinae designat, aurora initium huius conversationis quae primum in solitudine et in speluncis post illam beatam doctrinam germinavit demonstrat, sol autem discretam et bene dispositam viam in servo meo Benedicto declarat; quem ego per ardentem ignem traduxi, docens eum in vestitu conversationis suae incarnationem Filii mei colere, et in abnegatione voluntatis suae passionem illius imitari, quia ipse Benedictus est quasi alter Moses in lapideo foramine iacens, bav311.60 v et corpus suum, in multa asperitate ob amorem vitae crucians et constringens quemadmodum etiam primus Moses in lapideis tabulis ex praecepto meo asperam et duram legem scribens Iudaeis dedit.
55 Sed ut filius meus eamdem legem per dulcedinem Evangelii perforavit, sic etiam Benedictus famulus meus propositum huius ordinis quod ante ipsum diversissima conversatio fuit, per dulcedinem inspirationis Spiritus sancti discretam et planam viam fecit, ac per hoc plurimam cohortem suae religionis collegit; ut etiam Filius meus per suavitatem odoris sui Christianum populum sibi coadunavit. Et deinde Spiritus sanctus cordibus electorum suorum suspiria vitae habenhlw17.43 vtium inspiravit, ut sicut in lavacro baptismi crimina populorum abluuntur, ita et ipsi in significatione passionis eiusdem Filii mei saeculares pompas abiicerent. Quomodo? Nam ut homo a diabolica potestate in sancto baptismo convertitur, crimina veteris maculae abiiciens; sic et isti terrenas causas in signo vestitus sui abnegant, in quo etiam et angelicum signum habent. Quomodo? Ipsi enim in voluntate mea; protectores populi mei positi sunt.
56 Unde qui ex ipsis in sancta conversatione probati inveniuntur, pastores Ecclesiae meae constituantur, quia et angeli qui nulla macula terrenae causae tanguntur, custodes populi mei sunt. Nam sicut angeli coram Deo in duplici honore sunt, sic et homines huius religionis sunt in duplici vita. Quomodo? Angeli in coelestibus Deo sine intermissalX16.66 rsione serviunt, et etiam in terris homines a diabolicis insidiis semper protegunt; sic et populus iste angelicum ordinem imitatur, cum terrena despiciens Deo quotidie famulatur, et cum etiam reliquos homines suis orationibus a malignis spiritibus die ac nocte tutatur.
57 Unde si ecclesia mea rectum pastorem non habet, tunc huiusmodi religionis caetus clamando et flendo ipsi subveniat; et qui in eo probatus invenitur si necesse fuerit, superintendentiae sacerdotium suscipiens, ipsam in zelo meo strenue defendat. Nullus autem religionem horum repente et velut ex somno evigilans aggrediatur, nisi prius in constrictione animi sui si in hoc proposito perseverare valeat ex intima probatione examinetur, ne si illud voluntate sua in foedere benedictionis susceperit, et postmodum in perversitate erroris sui abiiciens mihi sine poenitentia illuserit, in damnatione mortis miserabiliter pereat.
58 Quapropter, o charissimi filii mei, qui valde in contrarietate dissipati estis, surgite citius in humilitate et in bav311.61 r charitate, et sancto proposito vestro viriliter et unanimiter consentite.
59 Sed, ut vides, alius splendor ut candida nubes praedictam muliebrem imaginem ab umbilico et deorsum ultra tamen nondum excrescens, honeste circumdat: qui est saecularis vita quae in candore serenae intentionis Ecclesiam a plenitudine germinantis fortitudinis usque ad extremitatem illam ubi ultra iam nondum in filiis suis processit, in reverentia iustae subventionis circumplectitur. Quomodo? Quia circa umbilicum est germen membrorum de quo omne genus humanum procreatur, unde et ibi in ecclesia saecularis populus per quem ipsa ad plenum numerum in ordinibus suis provehenda est demonstratur, cum ibi reges et duces, principes ac praesides cum subiectis suis, ac etiam caeteri divites ac pauperes et egeni cum reliquo populo conversantes denuntiantur.
60 Et per hos omnis Ecclesia valde ornatur, quia cum saeculares homines legem Dei quae ipsis posita est fideliter conservant, Ecclesiam plurimum exornant, et multis amplexibus Deum amplectuntur cum sincera humilitate et devotione magistris suis obediunt, et cum eleemosynis et vigiliis ac continentia, et etiam viduitate ac caeteris bonis operibus quae Dei sunt corpus suum pro Dei amore castigant.
61 Unde illi qui constitutam sibi legem secundum voluntatem meam custodiunt, valde amabiles mihi sunt. Sed si quis ex illis iugum libertatis meae in abiectione saecularium ferre desiderat, ad me citius veniat nisi in iunctura carnalis copulae sit, quam ligaturam temere non solvat nisi per voluntatem illius cuius consortium habet. Quomodo? Nec maritus uxorem, nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi voluntas amborum salX16.66 v sit; et tunc si ita deliberaverint, aut ambo remaneant in saeculo, aut ambo a saeculo separentur; quoniam esse non potest ut pes unus permaneat in corpore et alter a corpore abscindatur salvo homine.
62 Sic etiam non congruit ut maritus saeculum colat, uxor saeculum deserat; aut ut uxor in saeculo resideat, et maritus saeculum fugiat, si in superna vita decorem suum invenire volunt; quia si hoc indiscrete et insipienter agitur, non hostia sed rapina appellabitur. Quapropter qui in carnali copula legali iure sibi coniuncti sunt, unanimiter simul vivant, nec alterum ab altero sine consensu alterius, nec sine dispositione aut demonstratione ecclesiastici vigoris insipienter se bav311.61 v discindat, quemadmodum in Evangelio iterum scriptum est: hlw17.44 r Quod ergo Deus coniunxit homo non separet [Matth. XIX]. Quid est hoc? Deus in creatione humani generis carnem de carne tulit et in unam copulationem coniunxit, ita constituens ne haec coniunctio praecipitanter ab invicem separaretur. Quomodo?
63 Quia ita in coniunctione viri ac mulieris erit ubi caro carni et sanguis sanguini legali sanctione copulatur ne ab invicem sua stulta praecipitatione disiungantur, nisi hoc ex iusta causa, aut ex rationabili devotione utriusque ligaturae evenire contingat, quoniam Deus in secreto sapientiae suae hanc coniunctionem maris et feminae ad propagationem hominum benigne disposuit.
64 Et quia haec coniunctio ab ipso ita decenter instituta est, idcirco stulta cupiditas hominis abscisionem in his duabus partibus non faciat, nec pars haec nec illa dotem sanguinis sui in alienum locum ducat; quoniam, sicut Deus praecepit ne homo occidat hominem, ita etiam iussit ne homo per crudelitatem fornicationis, sanguinem snum a recto loco suo abscindat.
65 Unde etiam homo ardorem cupiditatis suae deprimat, nec incendium suum ad alienum ignem transmittat; quia si haec ardens voluntas calorem alterius voluntatis cum fervente concupiscentia fortioris vel mollioris causae conceperit: vere tunc cum desiderio animi sui et cum colligatione amplexionis illius mentis in unum coagulantur.
66 Nam exterior videns oculus interiorem calorem in adustionem excitat. Et quamvis corpus hoc peccatum cum corpore illo non operetur, tamen vivens voluntas facit opus ardoris in illis, ita quod omnia viscera eorum propter conscientiam suam concutiuntur. Quapropter claustra exterioris hominis tam cauta custodia observentur, ne interior homo per insipidam negligentiam saucietur.
67 Et ut vides quod hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundunt: hoc est quod in honore supernae Trinitatis praesalX16.67 rdictae tres ecclesiasticae institutiones ubique felicem Ecclesiam in dilatatione erumpentium germinum et in diffusione beatarum virtutum miro modo circumplectentes consolidant; unde etiam plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ostendunt, qui sunt diversi ordines tam in saecularibus quam in spiritualibus hominibus per quos eadem Ecclesia in bonitate morum et in disciplina virtutum, filios suos cum suavissima reverentia educatos ad superna perducit. Quomodo?
68 Cum terrena spernunt, et cum coelestia diligunt. Quid est hoc? Quia bav311.62 r legalia praecepta quae ipsis instituta sunt, in divino amore fideliter complent. Sed, sicut in tribus personis unus Deus est; ita etiam in his tribus praedictis ordinibus una Ecclesia est, cuius fundator ille est qui plantator omnium bonorum est. Quodcunque enim ille non plantavit, hoc stare non poterit.
69 Unde illa institutio quam ipse non instituit, haec in magnis illusionibus decidet. Quomodo? Quia Deus illa non plantavit; quae ad superiora cum flatu superbiae ascendere tentant, nec superioribus suis subiici volunt. Hoc ibi est ubi minor ordo supra maiorem ordinem qui de antiquo consilio principalium magistrorum in voluntate mea constitutus est, se elevare contendit; et ubi quidam in diversis signis vestitus sui se volunt dilatare secundum mores suos quemadmodum in insania sua cogitant, veluti si ordo angelorum se erigere vellet super ordinem archangelorum. Et quid hoc esset? Quasi nihilum et inane essent, qui sic recte constitutos Dei ordines in vanitatibus suis dividere vellent.
70 Sed hoc esse non debet, ut ab his in insania diversitatis suae invocet, qui in proposito suo semper novi esse volunt, et rudes in scientia sua ad dicendum ea quae in mentibus suis sunt, deserentes bene tritam viam, et bene complanatam arcam antiquorum Patrum, quam illis Spiritus sanctus inspiravit. Unde multi ex his constitutas ordinationes quas Ecclesia in antiquis Patribus habet, in magna superbia destituunt, et hoc in plurimis schismatibus diversarum institutionum suarum faciunt.
71 Ipsi enim in diversis circuitionibus suis fructiferae arbores dici volunt; sed nec vacuae arundines appellari possunt, quemadmodum dilecto Ioanni de illo ostenditur qui in tempore marcens abiicitur, ut scriptum est: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex cre meo [Apoc. III]. Quid est hoc? O stulte, qui in hlw17.44 v temetipso turpiter marces, ego qui cognitor secretorum sum, in omnia sciente oculo video opera desideriorum tuorum, quoniam opera quae ad ignem ignei illuminatoris pertinent omnino non effugisti, nec etiam opera quae glaciem frigidi rigoris inducunt omsalX16.67 vnino abiecisti. Quomodo? Tu nec es in malis operibus ex toto frigidus, nec in bonis actibus ex toto fervidus; sed in utroque per instabilitatem mentis tuae ut tepidus ventus pendens, videlicet bav311.62 v in neutro sciens quis sis, quia nec in malo emeritas poenas, nec in bono digna praemia consideras. Quomodo? Quia in tam magnam profunditatem respicis quod fundum eius invenire non vales; et quia etiam tam altum montem ascendis quod cacumen eius ascendere non potes.
72 O melius tibi esset ut inutilem servum et peccatorem te scires, quam sic in tempore esses ut vix ad iustitiam respicias. Nam si a bonis actibus separatus esses, peccatorem te intelligeres; vel si a malis operibus te abstraheres, aliquam spem vitae haberes. Nunc autem ut tepidus ventus es; qui nec humiditatem fructibus affert, nec eis calorem inducit.
73 Tu enim es velut incipiens et non quasi perficiens; quia bonum tangis in inceptione, sed illo te nunquam pascis in perfectione, ut ventus qui os hominis percutit, et non sicut esca quae in ventrem eius labitur. Utrum etiam charior est inanis sonitus, an perfectum opus? Sed acceptius est perfectum opus quam inanis sonitus. Et ideo cum silentio humilitatis operare et non cum superbia extollere, quoniam illi pro nihilo computabuntur; qui societatem sanctificationis illorum qui me in lenitatis obsequio amant, abiiciunt; hoc enim per stolidam superbiam insectantur, quod per suavem mansuetudinem adimplere dedignantur.
74 Quod si per inchoationem rectitudinis vim verborum meorum quae cibum fidelibus praebent intrare tentaveris, et si tunc in ea torpens ac nullam dulcedinem iustitiae te tangentibus ostendens ad deteriora cadis, tunc et ego propter teporem negligentiae tuae incipiam te eiicere, ex eadem vi verborum meorum te expellens, quoniam nullum saporem suavitatis per efficaciam operationis tuae exhibens, ad interiora beatae receptionis non anhelas.
75 Unde et ita abiectus conculcaberis, sicut et cibus ille qui propter insipiditatem gustus ex ore hominis proiicitur, antequam in ventre eius recipiatur. Sed quid nunc? Venti enim volant, et ventorum strepitus resonant; sed radices non florent nec germen proferunt. Nam qui sub iugo meo esse deberent, lascivi sunt, nec secundum disciplinam incedunt. Quid est hoc? Ipsi rectam viam transiliunt, et multa inutilia tabernacula sibi faciunt. Huiusmodi enim homines nullum fervorem iustitiae habentes, sed in semetipsis torpentes; nec in constituta sibi lege ardent, nec secundum conversationem praecedentium patrum suorum faciunt; sed quisque eorum quamdam singularitatem in semetipso sibi plantat, et secundam voluntatem suam legem sibi ponit, sic in propriis cogitationibus suis et in magna instabilitate per inflatam superbiam se ad volandum elevans.
76 salX16.68 r Et quoniam isti recto bav311.63 r foedere patrum suorum non adhaerent, idcirco semper novi et rudes in magna instabilitate hac et illac secundum voluntatem suam vagantur.
77 Quapropter et ego comparo illos stultis artificibus: qui magnum aedificium in altum erigentes, non imitantur prudentiam illorum artificum, qui in multis instrumentis optime edocti et diversis probationibus aedificationum examinati omnia ad aedificationem pertinentia bene noverunt, et omnia instrumenta sua recte disponunt; sed ipsi vacui et insipientes, in semetipsis confidunt, quia prae aliis sapientes esse volunt, et aedificia sua ita disponunt: quod ad tempestates mobilia sunt, unde etiam a ventis deiiciuntur; quoniam non supra petram, sed supra arenam posita sunt.
78 Ita et illi faciunt qui in superbia sua in semetipsis confidentes prae antiquis patribus suis prudentes videri cupiunt, nec secundum foedus eorum ambulare volunt, sed sibimetipsis leges secundum voluntatem suam in magna instabilitate statuunt, et ideo perfrequenter per diabolicas tentationes ad peccata quatiuntur; quia non super Christum, sed super instabilitatem morum suorum innituntur.
79 Unde ne inspiratio Spiritus sancti quae in antiquis patribus operabatur per superbam inflationem evacuetur, volo ut fideli homini cum humilitate sufficiat quod ei a praedecessoribus suis institutum est, hlw17.45 r ne si plus inaniter voluerit quam humiliter quaerere debuerat, ne postea tepefactus inde recedens, ex hoc ruborem confusionis accipiat, ut in Evangelio scriptum est: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere [Luc. XIV]. Quid hoc? Quando per supernam inspirationem admonitus fueris ut per fideles labores tuos ad tabernaculum illud venias quod semper in nuptiali vita abundat, ita quod assidue in sinceritate et honore ac sanctificatione in virginea virga et in beata matre, scilicet Ecclesia laetatur et non in corruptione et confusione ac deiectione germinis et floris sui tristatur; tunc comprime mentem tuam in humilitate, non elevans eam in elatione. Quomodo?
80 Cum saeculares causas in amore Dei a corpore tuo abieceris, tunc quasi pulcherrimus flos ascendes qui in coelesti Hierusalem sine ariditate cum Filio Dei floret, in quo omnia ornamenta animarum apparent; quia vetus homo omnes abominationes hominum bav311.63 v profert, novus autem omnem sanctificationem virtutum aedificat. Et ideo cum ad hanc sanctificationem veneris, erubesce antiquum serpentem qui semetipsum a beatitudinis loco deiecit, per appetitum salX16.68 v inanis gloriae imitari. Quid hoc?
81 Si videris aliquem te ornatiorem, cave ne per cupiditatem mentis tuae super cum ascendas, dicens: Volo super illum, aut sicut ille est esse. Quod si hoc modo te exaltaveris, nunquid tunc fidelis servus es, cum Dominum ad iracundiam provocas, ita quod te illi opponis? Sed si intellexeris aliquem valentius naturae, gratiae aut fortunae donum habere quam tu habeas, si tunc illi per invidiam detraxeris, planam viam non ambulas, sed per devia incedis.
82 Quapropter stude in humilitate Deo servire, et non in superbia bacchari, nec te per vanitatem simulationis super illum extolle; qui iusta examinatione maiori desiderio aeternae vitae lucet quam tu ardeas, ad eiusdem beatitudinis culmen per supernum ardorem ita invitatus ab illo qui omnibus veritatem diligentibus pium se manifestat, ne in omnia sciente oculo veniens ille qui te humilitatis obsequio, et illum in charitatis dono per inspirationem beatae admonitionis vocavit, recto iudicio suo diiudicet te, dicens: Tu qui te per flagrantem superbiam in locum illum erexisti cuius socius non es, relinque vanam gloriam tuam, et da subiectionis officio huic dilecto meo culmen honoris, quod temere rapuisti. Et quid tunc de te? Quoniam si hoc modo deiectus fueris, incipies per angustiam moeroris et tristitiae extremitatem abiectionis sentire, et ita te proiectum abhorrere, quia custos animarum auferet tibi alienum honorem quem fraudulenter invasisti: cum te illi opponens, hoc temere rapere tentabas quod habere non debuisti, unde et tibi auferetur quod habere volebas, et tibi dabitur quod habere noluisti.
83 Ita etiam cum minor ordo supra maiorem se exaltat, per iustum iudicium meum deiectus supprimitur, quoniam nolo ut aliter ante oculos meos superbia sit quam in deiectione confusionis. Nam si ancilla supra dominam suam se exaltaverit, tanto despectior omnibus eam inspicientibus erit, quia hoc fieri tentaverit; quod desiderare non debuit.
84 Quapropter qui sibi secundum cor suum leges faciunt, et in hoc voluntatem meam non quaerunt, magis ex hoc in deiectionem quam ad profectum veniunt, ut iterum Filius meus in Evangelio testatur, dicens: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur [Matth. XV]. Quid hoc? Omne bav311.64 r germen scientiae cordis et mentis ac morum surgens in fertilitate illa naturae qua homo vivit, cum homo illud ita in semetipso seminat, quod postea in calore fervens ita ei copuletur secundum quod hoc perficere vult; illud videlicet transpositum aut in exaltatione mentis, aut in petulantia carnis, aut in superflua pollutione, aut in occasione excusationis, aut in vicissitudine operationis, sursum aut deorsum imprudenter vadens, salX16.69 r nec quale fundamentum sit discernens, et an utile aut inutile sit, scire contemnens: vere hoc iusto iudicio destruetur, quoniam plantationem illam in tali non plantavit Pater ille; qui coelorum et omnis iustitiae habitator est, et ideo eiecta arescet, quia de rore coeli non ascendit, sed de succo carnis venit. Quomodo?
85 Quia hlw17.45 v homo per stultam scientiam suam hoc opus faciens, nec iustitiam nec voluntatem Creatoris sui inspicere voluit; sed ad illum qui semper rotam carnis ipsius infatigabiliter exagitat, respexit. Nam quod hominibus cum oculum suum acute in Deum figere nolunt, per deceptionem mentis suae aliquando bonum videtur; si hoc inspiratio Spiritus sancti non calefacit, in interitum ibit, quia haec vana gloria pertransit.
86 Cum enim vani homines in uno per taedium afficiuntur; in altero per vanam gloriam innovantur, frequenter in superbia et in stimulatione ac in spiritu zelotypiae se extollentes, et etiam frequenter in molestia et in indignatione ac in contradictione aliarum institutionum quae de me fluxerunt altercantes, necnon in caeteris bonis quae non sunt ad torporem taedii, sed in ardore desiderii de die in diem proficiendi, se invicem comprimentes.
87 Nam quod de me fluxerit dulcem et suavem gustum animae praebet semper in perseverantes proficiens, et non in instabilitate retro aspiciens. Unde ille beatus est, qui in me fidens, spem suam et initium ac finem operum suorum non in se sed in me reponit. Qui facit haec, non cadet; qui vero sine me stare voluerit, in ruina ibit.
88 Et qui sunt illi qui semetipsos per vanam gloriam novos faciunt, et propter taedium quod in praeceptis meis patiuntur, in semetipsis confidunt. Non enim ut vetus vestimentum in cogitationibus hominum molestum est, sic ego in donis meis spernendus sum, quoniam illa in simplicitate semper nova sunt, et quanto vetustiora tanto chariora sunt.
89 Quapropter quae homines in semetipsis absque inspiratione mea excogitant bav311.64 v in vanitate morum: per inania studia eorum diffluet, et quamvis aliquando in conspectu hominum stare videantur, tamen ab oculis meis proiecti, pro nihilo eos habeo, ut in Evangelio scriptum est: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (ibid.). Quid est hoc? Dimittite illos qui in factis suis perversi sunt in perversitate sua diffluere; quia in rectitudine bonorum operum se corrigere nolunt.
90 Et quoniam in aestimatione sua se iustos nominant cum in actibus suis vani sint, ex ipsa facilitate sua caeci efficiuntur, quia per viam iustitiae ambulare contemnunt, et quoniam magis viam iniquitatis quam veritatis illis hominibus proponunt qui eos in malis operibus sequi festinant. Unde qui hoc modo visum rectitusalX16.69 vdinis non habent aestimantes se iustos esse et iniusti sunt, cum viam verae doctrinae ignorantibus viam falsae iustitiae demonstrant, pariter in foveam desperationis cadunt, quoniam nec isti nec illi quo eant sciunt.
91 Sed in his quaedam in indignatione mea coram hominibus aliquando deiicio, quaedam autem per moderationem perspicuae visionis tacite coram hominibus interdum tolero; sed tamen ea per ponderationem iusti iudicii mei in futuro ulciscor. Et ob hoc qui fidelis est, studeat ascendere ad altitudinem virtutum, et non ad ima saecularium descendere. Quomodo?
92 Qui in minori gradu est ad maiorem ascendere potest, non autem qui in maiore est ad minorem se declinare debet. Quid hoc? Nam praetores possunt ad duces pervenire, duces vero ad reges ascendere; non autem decet reges ad duces descendere, nec duces ad praetores se declinare. Si enim reges ducibus se subiugarent, vel si duces praetoribus se subderent, indignanter omnis populus vociferaretur, et eos derisui haberet, Ita qui sunt in saecularibus possunt viam praedictorum pigmentariorum subire; et qui sunt in via eorumdem pigmentariorum possunt praefatos qui sunt vivens odor vovens iter secretae regenerationis decet ad pigmentarios transire, nec ipsos pigmentarios ad saeculares corruere. Quod si isti qui sunt vivens odor vovens iter secretae regenerationis ad pigmentarios respiciunt, vel si pigmentarii ad saeculares transeunt: heu! heu! heu!
93 ab animabus iustorum bav311.65 r super eos dicetur, et coram me in abiectione habebuntur, nisi digna poenitentia revertantur, quia si altior gradus super inferiorem ceciderit, ambo destruentur. Sic et illis erit qui rectum iter suum deserunt, et retrorsum incedunt. Nam qui Filium meum induerit, quem talem filium induere posset? Nullum, et vere nullum.
94 Gaudete autem in Patre vestro; quoniam saepius hlw17.46 r in minoribus maiores video, et in maioribus minores invenio, quia superbia cadit et humilitas ascendit.
95 Unde pacem et charitatem ac humilitatem habete inter vos, sicut et animae iustorum cum angelis et angeli cum archangelis habent. Animae enim iustorum officio angelorum non invident, nec angeli gloriam archangelorum dedignantur. Quid hoc? Archangeli in maiori necessitate maiora demonstrant; angeli vero in frequenti vicissitudine minora denuntiant; fidelis autem populus humiliter obtemperat.
96 Unde unusquisque officium suum fideliter exerceat. Quomodo? Qui sunt vivens odor vovens iter secretae regenerationis, cum maior occasio ecclesiasticae necessitatis ingrusalX16.70 rerit, inevitabiles causas subventionis suae velut archangeli recolant; et qui sibi in opere pigmentariorum, assidua determinatione in frequentibus causis circa negotia institutionis suae quasi angeli exerceant, et homines qui ad summam beatitudinem desiderant pervenire, verba eorum fideliter suscipiant. Quomodo?
97 Nam qui vivens odor vovens iter secretae regenerationis existunt, velut granum sunt, qui siccus et fortis cibus hominum est; sic et ille populus meus asper et durus ad gustum fuci saecularium rerum est. Sed praedicti pigmentarii quasi poma quae dulcem saporem se gustantibus praebent; qui ut et illi, per utilitatem officii sui se suaves hominibus exhibent.
98 Communis autem saecularis velut caro aestimatur; in qua et casta volatilia inveniuntur, quoniam qui in saeculo degunt, carnaliter viventes filios procreant, inter quos tamen castitatis imitatores reperiuntur, scilicet viduae et continentes, qui ad superna desideria per appetitum bonarum virtutum volant. Sed et iidem ordines ecclesiasticae institutionis, in duabus viis versantur. Quomodo? Spiritualium et saecularium. Quomodo? Ut dies et nox. Quid est hoc? Dies claritatem solis, et serenitatem lucentis aeris habet, quod praesignat; quia spirituales homines et ordinem viventis odoris voventis iter secretae regenerationis, et ordinem praedictorum pigmentariorum in se servant.
99 Nox vero lucem lunae cum stellis et obscuritatem bav311.65 v umbrosae tenebrositatis tenet, quod demonstrat: quod saeculares homines et iustos in operibus suis lucentes, et peccatores obscuritate delictorum gravatos in se tenent. Sed qui noctem saecularium deseruerit et ad diem spiritualium propter amorem vitae se convertit: stabilis in hoc facto sit, ne si retrorsum incesserit, veteri Adae assimiletur qui praeceptum vitae transgrediens in saeculares aerumnas expulsus est.
100 Unde nemo praeceps sit mundum relinquere et foedus meum sua voluntate audacter intrare, nisi prius in magna probatione examinatus sit; quia qui Filium meum per tunicam ceperit, nolo ut eum relinquat. Nam qui eius incarnatione se induerit, et crucem eius in manus suas susceperit, nunquid conveniens est ut abiiciat Dominum suum? Nullomodo. Ergo his attende.
101 Homo qui in voluntate cordis sui confessus fuerit et in devotione animae suae voverit iugum meum in abiectione saecularium rerum portare; si tunc etiam in ipso ardore cordis sui per voluntatem desiderantis animae suae signum religionis in condimento iustae intentionis susceperit, in illo permaneat, ne si illud postea in contemptu perseverantis mali salX16.70 v abiecerit; iudicium districti examinis accipiat. Quid hoc? Quia illum sprevit cuius signum in semetipso suscipiens conculcavit; sicut et Iudaei eum contempserunt, cum illum in insania incredulitatis in cruce affixerunt.
102 Nam ut Iudaei nefas illud non timuerunt, ita et iste non veretur quod eamdem passionem in voto suo abiicit: Quod enim homo mihi promittit; hoc etiam reddere debet secundum quod David testatur, dicens: Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea [Psal. V]. Quid hoc?
103 Per intentionem bonae et iustae operationis introibo, o Deus meus, in constitutionem sanctissimi doni tui, scilicet in ardente desiderio stratum voluptatis meae relinquens, ita quod nihil mihi dulcius est quam anhelare ad te Creatorem omnium. Et ob hoc reddam tibi vota mea quae protulit os meum cum anima mea; quia perficere volo quod tibi iusto iuhlw17.46 vdici in ardenti desiderio meo prius promiseram: videlicet ut actus meos ad te dirigerem, quod insipienter trangressus sum; sed nunc ad te recurrere desiderans, volo mala devitare, et bona facere, quoniam rationalitas et intellectus qui in me fervent, per discretionem verae castigationis magis quaerunt ad te vivum Deum anhelare, quam per stultitiam falsae contrarietatis diabolum imitari. bav311.66 r Unde, o homo, cum cor tuum hoc modo mihi obtuleris, considera quomodo illud prudenter perficias. Oculus enim meus acutissime videt quid voluntas hominis mihi loquatur.
104 Ubi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plusquam stulti, utquid vobis tam magna onera imponitis quod putatis vobis tam facile esse quod carnalem voluntatem vestram deseratis? Nam per legem quae vobis ex praeceptis meis data est, ad hoc non cogemini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini, ut carnalibus desideriis quae in vobis sunt frenum imponere possitis.
105 Sed tepido vento assimilamini, quoniam cum vana gloria mentem vestram afflaverit, tunc ex aliqua asperitate loquimini sic dicentes: Amplius cum saeculo laborare nolo, sed illud festinanter fugere delibero. Et cur ita me frangam in casso labore? Sed cum haec intra vos dicitis, putatis ea ita terminari ut excogitatis.
106 Nam multi vacillanti animo me quaerunt, ita quod tantum signo religionis exterius notantur, puris oculis me non quaerentes, nec semetipsos in vera doctrina simpliciter circumspicientes quomodo diabolum qui eos devorare cupit effugiant, quemadmodum columba in puritate aquae considerans accipitrem qui eam rapere tentat, effugit; non autem sic illi diabolum effugiunt cum eum in scriptura doctrinarum venientem visalX16.71 rdent, sed in repentino sopore qui ei per caecitatem mentis suae inest, ut tepidus ventus ad me currunt.
107 Quidam enim non voluntatem suam, sed tantum saecularem habitum abiicientes, spiritualem religionem aggrediuntur; quia multas miserias et paupertates in saeculo sustinentes divitias habere non possunt, et ideo mundum relinquunt, quoniam eum ita ut vellent habere non possunt. Alii autem ad saeculum stulti et fatui sunt, ita quod hominibus contemptibiles et seipsos regere non volentes, et propterea saeculum fugiunt, quia illi ludibrio sunt.
108 Sed et quidam debilitatem ac infirmitatem corporis sui habentes et in his calamitatibus multum laborantes, non propter me, sed ut his doloribus tanto suavius subveniant, saeculum derelinquunt. Alii vero tantas augustias et oppressiones a carnalibus dominis suis quibus subiecti sunt patiuntur, ut propter timorem eorum a saeculo recedant, non ut praeceptis meis obediant, sed ne carnales eorum Domini amplius super eos potestatem suam exerceant.
109 Et hi omnes non propter coelestem amorem sed propter has terrenas molestias quas sustinent ad spiritualem religionem veniunt, non considerantes utrum salsus an insulsus, an dulcis an amarus, an coeli an terrae habitator sim. Quid hoc? Ipsi nec condimentum, nec bav311.66 v dulcedinem Scripturarum attendunt; nec quomodo in cordibus illorum homines habitent qui superna quaerunt, considerant.
110 Et quoniam haec scrutari nolunt, ideo timorem meum abiicientes secundum voluntates suas incedunt, unde et inde alieni sunt et fugitivi vocantur. Quapropter nec ego dico eos saeculum dimisisse et ad me venisse, sed in hoc rei sunt quod servum timent, et Dominum contemnunt, quia terrenas causas sequuntur; et me non verentur, et ideo pavidi in minimo, et audaces in maximo dicuntur.
111 Ergo et Balaam assimilantur, qui Israeliticum populum in tabernaculis suis pulchrum videns, mansionem cum illis ficto animo se habere concupivit, dicens: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia [Num. XXIII]. Quid hoc? Cum homo aliquando in suspiriis animae ad hoc concutitur ut opera iustitiae incipiat, tunc insurgente desiderio ea gemebunde exoptat, sic dicens in semetipso: Ego miser qui multis peccatis et obligationibus praepeditus sum, studiose desidero ut in abiectione carnalium concuhlw17.47 rpiscentiarum anima mea omnem malitiam iniquitatis relinquat, et ut per contritionem illam qua iusti semetipsos despiciunt in habitaculo bonorum operum maneant. Quomodo? Ut in rectis actibus inveniatur finis meus, illis hominibus qui iustitiam Dei operantur similis: ita ut terminus salX16.71 v bonorum operum meorum initio iustae intentionis eorum adaequatur.
112 Sed homo qui intra semetipsum ista loquitur, si postea transacto tempore illorum suspiriorum cum tentationibus malignorum spirituum afflatur, et carnali concupiscentia devictus ad iniquitatem revertitur, facit ut ipse Balaam per nequitiam cupiditatis deceptus fecit. Quomodo? Quia ipse postea per illud schisma tactus per quod prius populo meo maledicere volebat, ubi ei per angelum meum et per asinam ipsius restiti, ad hoc eum tamen in zelo meo perducens, quia benedictione verborum illorum quae in os ipsius posui eidem populo meo benedicebat: post desiderium illud quo eidem populo Israeli in morte sua assimilari desideravit, ad primum schisma reversus est, et populum meum in pecunia mortis suo consilio per fornicationem dispersit, ut pollicitus est dicens: Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus hic faciat extremo tempore.
113 Quid hoc? Videlicet cum me retorsero ad iter desideriorum meorum quae ad decorem carnis pertinent; tunc concupiscentias illas ingrediar quas prius cognoveram. Quomodo? Quia bav311.67 r scio quid in carne mea cui honeste deservio, ita ut et ego qui his causis quae ipsi semper adsunt imbutus sum; tibi, o homo, qui etiam in eisdem delectabilibus rebus ardens, in abscondito mentis meae stimulum concupiscentiis tuis ostendo; cum per suggestionem voluptatis meae fumigantem ardorem tuum ita succendo, ut per agnitiones venalium terrenarum rerum quae in corde tuo florent, illud ardens desiderium quo prius ad opera illa quae sancta dicuntur anhelasti exstinguas: hoc modo finem eis imponens, et eas opportuno tempore ita relinquens, quasi nunquam ea cognoveris. Unde, o homo, sicut iste Balaam post illud rectum desiderium quo prius sursum aspiciebat, ad fallaces concupiscentias se deorsum inclinabat; ita et ii faciunt qui me ficte quaerunt, quia cum viderint illos qui saeculum veraciter abiecerunt simpliciter incedere, et in arcta ac beata conversatione laudabiliter ac veraciter perdurare; dicunt eos pulchros et suaves esse, ac protinus repentino impetu vitam eorum aggrediuntur, secundum ipsos vivere desiderantes.
114 Sed postquam se illis ita coniunxerint quemadmodum et Balaam Israeliticum populum inspexit, tunc frequenter per diversas nequitias quas prius in cordibus suis habebant cum in saeculo essent, ad carnalia desideria revocantur, quoniam et illis prius dominabantur. Quapropter cum sic impediuntur, veneno et adversitate sua contaminant electum gregem meum, multis tempestatibus eum quatientes, et consilio suae nequitiae eum dispergentes.
115 Nam cum ipsi a saeculo deceptuose recederent, me in orationibus suis in adiutorium sibi non invocabant, nec in probatione corporis sui si in hoc proposito perseverare possent an non, me quaerebant: unde et ego permitto eos considerare: quid voluntas ipsorum cum in semetipsis confidunt eos possit adiuvare.
116 O, ipsi insipientes et infructuosi existunt; quia sunt inutiles absque aratione legis Dei, et sine fructificatione verbi ipsius; quia non exquisierunt quid facere deberent cum arctam viam adirent, ut bona terra circumspicitur quem utilem fructum profert. Unde audiant; O homo, si hodie cum in carne tua fortiter in concupiscentiis ardeas, igneam fornacem existi, quis tibi tantum refrigerium dedit, quod tam magnum incendium posses evadere in voluptate tua?
117 Vere qui haec aggredi voluerit, interioribus oculis suis incedere debet qualiter ea per me incipiat, et qualiter ea meo adiutorio bav311.67 v perficiat, ne si illa insipienter inceperit et male consummaverit, in ruinam vadat, sicut et ille antiquus hostis qui in semetipso confisus, in ira zeli mei deiectus est; sic et isti abiicientur, qui nec semetipsos considerantes, in praecipitatione magnae superbiae passione Filii mei se induunt, sed eam postmodum in fastidio superflue reiiciunt.
118 Quapropter qui eam hlw17.47 v super se posuerint, attendant quomodo eam diligant, secundum quod Ieremias propheta in Spiritu sancto horsalX16.72 rtatur dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus, quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui [Thren. I]. Quid hoc? O vos omnes qui vitia descritis, videlicet in abiectione saecularium, et in imitatione spiritualium, transeuntes per viam illam quae vita et veritas est quae ego Filius Dei sum; attendite in inceptione bonorum operum ne doloris mei obliviscamini, cum me in passione mea coeperitis imitari, et videte in perfectione iustitiae, ut dolor ille quem pro amore meo vobis imponitis: dolori meo similis sit. Quomodo? ut in eisdem miseriis quas propter me sustinetis usque ad bonum finem indeficienter perseveretis; sicut et ego perseveravi in dolore meo mori pro vobis, quoniam ego compressus et conculcatus in passione crucis sum; sicut uva in torculari exprimitur ut corpus meum manducetis, et sanguinem meum bibatis, ut in praescientia perspicacis oculi sui locutus est dominator coeli et terrae in iudicio eum Adam vitam deseruit et mortem accepit; ubi tamen idem Pater meus coelestis hoc praevidit, quod in fine temporum per me Filium suum ex Virgine incarnatum qui me in fortissimis viribus iustitiae diabolo opponebam, eumdem antiquum seductorem superaret et humanum genus in defensione superni auxilii liberaret.
119 Ergo homo cuiuscunque sexus aut aetatis sit, qui passionem meam induit, attendat ut eam fortiter retineat, ne si eam per errorem neglectus sui abiecerit, postea cum ipsam voluerit retinere, eam invenire non possit.
120 Unde et illi qui infantes suos meae passioni in humilitatis conversatione subiicere voluerint, hoc non in praesumptione praecipitationis impudenter faciant, sed sapienter in examinatione discretionis, non cogentes illos absque consensu voluntatis suae hoc adire, quod nec ipsi possunt perferre. Quomodo? Si infantem tuum mihi offers cum ei nondum inest scientia discernentis intellectus, sed bav311.68 r cum in stultitia omnis sensus sui iacet, et tamen ita sine voluntate ipsius eum offers, consensum eius in hoc non considerans, non recte fecisti ita offerens arietem. Quomodo?
121 Si homo arietem ad altare meum offert; si eum cornibus suis fortiter funibus non alligavit, nonne aries aufugit? Sic etiam si pater aut mater puerum suum qui aries est, ad servitutem meam offerunt, si in hoc voluntatem illius quae cornua eius sunt, nec diligenti custodia, nec supplicatione, nec deprecatione, nec exhortatione totius diligentiae quae funes colligationis eius intelligantur, attendunt, quoniam his omnibus puer ad consensum bonae voluntatis provocandus est; tunc si istis examisalX16.72 vnationibus non fuerit probatus, certe aut corpore aut mente aufugit, nisi Deus eum in mirabilibus suis custodiat.
122 Si autem tu, o homo, in tam magna custodia corporalis districtionis puerum illum concludis quod se a pressura repugnantis voluntatis suae absolvere non possit, tunc in omnibus fructibus tam corporis quam animae propter capturam illam quae sine consensu eius ipsi iniuste illata est, aridus mihi apparet. Tunc et ego tibi, o homo, qui auctor huius ligaturae es, dico: Viridem agrum in potestate mea habui; nunquid, o homo, dedi tibi illum, ut eum germinare faceres quemcunque fructum tu ipse velles.
123 Et si in illum semen seminas, an potes illum in fructum producere? Non. Nam tu nec rorem das, nec pluviam producis, nec humiditatem in viriditate tribuis, nec calorem in ardore solis educis; per quae omnia competens fructus producendus est. Ita etiam in auditum hominis verbum seminare potes; sed in cor illius quod ager meus est, nec rorem compunctionum, nec pluviam lacrymarum, nec humorem devotionum, nec calorem Spiritus sancti infundere vales, in quibus universis fructus sanctitatis germinare debet.
124 Et quomodo audebas delicatum et sanctificatum mihi in baptismo tam temere tangere; ut eum absque voluntate sua in arctissimam captionem ligaturae ad ferendum iugum meum traderes. Unde nec aridus, nec viridis effectus est; quia nec saeculo mortuus est, nec saeculo vivit. Et cur eum ita oppressisti, quod ad utrumque inutilis est? hlw17.48 r Nec miraculum meum ad confortandum eum ut in spirituali vita permaneat, ab hominibus exspectandum non est, quoniam nolo ut parentes eius in oblatione eius peccent, absque voluntate illius eum mihi offerentes.
125 Quod si aliquis sive pater sive mater puerum suum ad servitium meum offerre voluerit, antequam eum praesentet, dicat: Promitto Deo quod puerum meum solerti custodia usque ad inbav311.68 vtelligibilem aetatem eius custodiam supplicando, deprecando, exhortando eum ut in servitio Dei devote permaneat. Et si mihi consenserit, festinanter eum ad servitutem Dei offero; vel si mihi assensum non praebuerit, insons coram oculis maiestatis eius inveniar. Si autem parentes pueri eum his modis usque ad intelligibilem aetatem eius prosecuti fuerint; si tunc puer se avertens illis consentire noluerit; tunc et ipsi, quia devotionem suam in illo quantum valebant ostenderunt, eum sine voluntate illius non offerant, nec eum ad servitutem illam pervenire cogant, quam nec ipsi ferre nec adimplere volunt.
126 Qui autem devoto animo se mihi libenter subiicere voluerit, ad hoc strensalX16.73 rue exhortandus est ut perveniat, nec per livorem alicuius malevolae animae a bona intentione sua retrahendus. Nam si quis aliquem illorum qui me sequi desiderant a proposito suo retraxerit, sacrilegium facit, quoniam foedus meum in mente illius dirupit, quapropter et in recto iudicio rationem inde redditurus est; si in hac nequitia inflexibilis perduraverit, quia mihi servire volentem avertit: quod facere non debuit, ut scriptum est: Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal, sive ager, non veniet, nec redimi poterit [Lev. XXVII]. Quid hoc? Cum quaelibet anhelans anima, pleno officio scientiae ita bonum sensum in homine tangit, ut ille aliquam rem perficiat; tunc rem illam voluntas eius confirmat dicens: Hoc decet ad honorem Dei.
127 Et ita cum bona devotione et cum iusta reverentia homo ille promittit Deo, illud ei offerens per osculum cordis, quod est per voluntatem desideriorum suorum. Et tunc illud hoc modo in dotem sanctificationis Deo oblatum est. Quomodo? Quia Deus in illo homine aedificantem voluntatem videns, ita eum per annulum sanctificationis suscipit, ut vir sponsam suam per annulum desponsationis sibi in foedus colligationis ne ipsam amodo dimittat munire solet.
128 Unde cum Deus voluntatem illam virilitate animi hominis susceperit, qui semetipsum ita constringit quod reliquit quod habet, et qui magis Deo dividit quam sibi quod possidet, tunc colligatio huiusmodi consecrationis ita permanebit, nec devotionem suam relinquet. Quare? Quia illam scientia hominis cognovit, quoniam bonus sensus eius illam intellexit, et quia illam voluntas ipsius ad honorem Dei aedificavit; et ideo sive bav311.69 r homo fuerit qui semetipsum ita Deo obtulit, sive animal homini subiectum quod eodem modo ad honorem Dei oblatum est, seu ager fructum proferens qui etiam ita Deo est consecratus, nec pro cariore pretio dari, nec sub viliore recompensatione retineri debet, ne honor Dei quasi in contemptibilem aestimationem deputetur.
129 Sed sicut nullus contra voluntatem suam a saeculari via ad spiritualem tramitem converti cogendus est; ita etiam qui cum devotione voluntatis suae servitium meum aggressus est, et postea illud contemnens neglexerit, iusto iudicio ut illud recipiat revocandus est. Quomodo? Si habet aequos rectores et spirituales magistros zelum meum habentes, ii debent eum ad servitutem meam revocare, et hoc primum facient supplicatione, exhortatione, et blando sermone eum linientes, et deinde verberibus et constrictione frigoris et famis et aliis his similibus castigationibus eum corsalX16.73 vripientes, quatenus his miseriis admonitus, infernales poenas ad mentem suam revocet, et eas timens a se putredinem animae suae auferat, et ad semitam illam quam deseruerat ita revocatus redeat, ut etiam de his Evangelio scriptum est: Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea [Luc. XIV]. Quid hoc? Tu qui spiritualis pastor et iustus rector et rectus magister es, exi de pristinis moribus tuis qui tibi de primo parente tuo adhaerent, et vade in viam arctam et angustam, et in compositionem inflexorum hlw17.48 v praeceptorum quae iustissimi viri in textura Spiritus sancti composuerunt; et acutissime in zelo meo considera eos qui sub praecepto et magistratione tua degentes aut susceperunt aut voverunt sua voluntate et non ex alterius hominis iniusta coactione sanctum propositum pacti mei observare, et cum postea illud contemnentes ad vetera vitia cupiunt redire: hos dulcibus et amaris correptionibus compelle ecclesiasticam disciplinam intrare, ut domus dotationis meae tam ex strenue correptis quam ex suaviter admonitis impleatur, quoniam alii ad vitam diversis castigationibus et alii variis blandis admonitionibus vocandi sunt. Quomodo? Ut diligens pastor perditam ovem suam sollicite requirit, ita et spirituales magistri subiectos suos per diversa vitia errantes multa diligentia requirere debent, sua scilicet solertia cogentes eos, ut in domum iustitiae de qua exierunt vel exire volebant revertantur, ut Ecclesia in una parte ex amore correptis bav311.69 v et in altera ex blande adhortatis ovibus impleatur, et ita ad superna pascua perducatur.
130 Qui autem tunc ita obturati sunt, quod nec propter corporalem castigationem quae eis a praepositis magistris suis in zelo meo infertur, nec propter timorem meum quoniam ego sum Deus nolens iniquitatem, nec propter amorem effusi sanguinis Filii mei qui pro ipsis passus est se corrigere volunt, sed fidelissimos amicos meos qui vias meas velociter currunt polluere sua putredine laborant; tunc ab amicis meis ne gregem meum contaminent ut lupi expellendi sunt, quemadmodum Paulus amicus meus hortatur dicens: Auferte malum ex vobis [I Cor. V]. Quid hoc? Vos qui in culmine regiminis estis, et qui in humilitate subiectionis manetis, expellite malum illud a vobis quod timorem meum contemnens mihi Creatori coeli et terrae contradicit, illud tam forti examinatione a vobis expellentes, ut in conscientia vestra radicem non figat, nec in consortio vestro pedem suum ponat, ne dulcia pigmenta bonorum operum in vobis vilescant.
131 Sed qui ex his in poenitentia reverti voluerit, et me Creatorem suum pro corde quaesiesalX16.74 rrit; etiamsi in extremitate cursus sui venerit ego tamen suscipiam eum quia cuncta iuste iudico.
132 Qui autem thesaurum cordis sui subtrahendo abscondit, dicens: Nisi sentiam me moriturum, a saecularibus causis me non convertam et ita conversionem suam usque ad expirationem animae suae differt, et cum iam amplius spirare non valet, diutius praesentem vitam se posse habere desperans saeculo renuntiare tentat: hic animam suam decipit, quoniam conversio eius deceptibilis est, hoc ludificando fecit, ut ludificatio etiam accipitur.
133 Ille vero qui iam morti proximus, toto corde propter peccata sua et propter amorem meum saeculo renuntiaverit, scilicet quandiu vivat mihi ardenter servire desiderans; vere devotionem eius cum omnibus choris angelorum suscipio, et ei gloriam vitae tribuo. Nam quamvis homo in multo crimine occupatus sit, cum tangit peccata sua ita quod amare delicta sua deflet, et hoc simplici oculo facit quia me ad iracundiam provocavit, ego eum a morte ad salutationem erigo, nec ei supernam haereditatem denego, secundum quod psalmista David in Spiritu meo testatur, dicens: In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es [Psal. LV]. Quid hoc?
134 In quacunque luce vitae meae ulla claritas supernae illustrationis in mente mea qui in tenebris iaceo, per divinam gratiam se bav311.70 r ostenderit, ita quod in amaritudine poenitentiae peccatorum meorum et in vulneribus gravati cordis mei invocavero te qui omnibus te puro corde invocantibus remedium tuae pietatis concedis; tunc in eadem visitatione cognovi, quia tu qui haec misericorditer operaris Deus meus es? Quid est hoc? Cum per gratiam tuam me ad hoc perduxeris, quod te Deum meum in operibus iustitiae cognovero, ita quod in operibus iniquitatis meipsum damno et reprimo: tunc suscipis me simpliciter te quaerentem, et lacrymose post te clamantem atque in viriditate animae meae te cognoscentem, quia tu es ille qui haec facere potes; tunc enim corpus meum in vera poenitentia contero, et illud quasi pro nihil habeo.
135 Et cum tali modo poenitentiam suam homo fecerit, remedium peccatorum suorum inveniet. Quomodo? Quia me Deum suum cognovit. Quomodo? Quoniam peccata sua deseruit, et ideo per oculum poenitentiae videbit quod illa vana fuerunt quae prius ardenter in mala concupiscentia perpetravit
136 Quapropter nemo negligat remedium poenitentiae quaehlw17.49 rrere, quia si illam sanus in corpore neglexerit, studeat tamen ut eam vel in extremo tempore suo inveniat, et ad salvationem eum suscipiam quoniam quamvis sordes magnae sint in peccatis, salX16.74 v tamen propter Filium meum in pura poenitentia abluuntur, praeter hunc qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impoenitens dixerit, et qui se ipsum in mortem corporis sui obduratus praecipitaverit, quia haec duo velut unum sunt.
137 Istos in gloria supernae vitae nescio, ut in Evangelio scriptum est: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. (Math. XII). Quid hoc? Omne peccatum quod in superfluitate carnis, aut cum libidine, aut cum amaritudine, aut aliis his similibus vitiis peractum fuerit, seu blasphemia quae est in cultu idolorum ubi verus Deus ignoratur et falsum figmentum adoratur, aut invocatio daemoniorum ubi verus Deus scitur, et tamen in perversitate hominum diabolus invocatur: haec omnia in pura poenitentia remittentur hominibus, cum per compunctionem lacrymarum ex intimo corde verum Deum omnibus se invocantibus misericordiam suam misericorditer praestantem fideliter quaesierint.
138 Quoniam, quamvis huiusmodi homines graviter in peccatis errando delinquant, tamen si Deum imperio et potestate in coelis regnantem omnino non abiiciunt, manum auxilii eius quaerentes invenient. Sed si in infidelitate sua perseveraverint, ita quod ab hac perversitate nunquam resipiscant, sed fixo corde et anima consentiente Deum omnino abnegent, bav311.70 v sic intra semetipsos dicentes: Quid est hoc quod dicitur Deus?
139 Nam Dei non est misericordia aut veritas, ut velit aut possit me adiuvare: et ita impoenitentes diffidant a peccatis suis se posse mundari, aut ullo modo salvari: hi Deum blasphemant, et ob hoc propter nequitiam obdurationis suae si ita perseveraverint, remissionem blasphemiae non percipient, quia intellectum cordis sui ita suffocant, quod sursum suspirare non valent, quoniam illum per cuius misericordiam salvari debent, quasi nihilum habent, ut etiam David testatur, dicens: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus [Psal. XIII]. Quid est hoc?
140 Per stultam locutionem qui sapientia et intellectu vacuus erat, Deum in corde suo abnegavit, etiam ad cognoscendum eum insipiens fuit. Quomodo? Quia verum Deum nec scire nec intelligere voluit, cum in obdurato sensu dicebat: Quid est Deus? Deus non est. Et quid vel ego sum? Nescio quid sum. Qui haec dicit insipiens est, quoniam veram sapientiam qua Deus cognoscitur non habet. Sed quisquis Deum in potestate sua regnantem non ficte cognovit, hic sapiens est, quamvis peccator sit.
141 Unde quisquis hoc fixum in corde suo habet, de Dei misericordia desperat, dicens: Deus nihil est, hunc nescio, iam me nescivit, et hunc nego, quoniam me negavit. Et ideo ille ad vitam non resurget, nec ullum gaudium habere potest, quia omnes salX16.75 r creaturae eum destituunt, quoniam Creatorem earum pro nihilo habuit. Sed et ille qui de peccatis suis desperat, ita quia prae magnitudine ponderis eorum se posse salvari non credit, infidelis est, et ideo ad vitam non perveniet, quia illi qui vitam omnibus dat contradicit.
142 Quod si quis ex his omnibus poenitentia ductus, me veraciter quaesierit, me inveniet, quoniam neminem abiicio qui puro corde recurrit ad me.
143 Si autem nigerrimae tempestates huius blasphemiae et desperationis super quempiam hominem ceciderint, et ipse nec in corde suo nec in voluntate sua, nec in sapore perversi gustus eis consenserit, sed in hoc certamine valde cruciatur, tunc si in eodem agone fortiter repugnans perseveraverit, citius ei subvenio. Et propter has gravedines non dubitet, quia contra maximas procellas eum fortissimum pugnatorem dico, et eum velocius iuvabo atque eum in amicum habebo, quoniam propter amorem meum tantas adversitates patienter sustinens nobiliter superavit.
144 Sed et sicut ille qui me verum Deum nullo modo, ulla fide aut spe in corde suo vult scire, ad vitam bav311.71 r non resurgit, ut dictum est, ita nec ille qui se ipsum in morhlw17.49 vtem corporis sui praecipitaverit, quia separationem illam quam hominibus constitui non exspectat; sed se ipsum sine ulla spe misericordiae discindit. Unde et in perditionem cadit, quoniam hoc occidit cum quo poenitere debuit.
145 Nam qui illud ab homine separat quod in homine posui, magno reatui se subdit, quemadmodum in Evangelio Filius meus ostendit, dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides? Qui autem occiderit reus erit iudicio. [Matth. V]. Quid est hoc? Vos qui pedem vestrum super fundamentum petrae ponere vultis, notate quoniam per sonum illum qui de radice rationalitatis exit percepistis, quia in verbis Scripturae quae sensum illum habet quem digitus Dei dedit demonstratum est iis qui vos in antiquitate praecesserunt, ne dividerent in homine quod divina dispositione in illo coniunctum est. Quid hoc? Quia qui Adae lignum scientiae boni et mali interdixit, dicens: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris [Gen. II]. Hic etiam per Moysen generi eius locutus est: Non occides, nec dissipabis quod ad imaginem Dei factum est.
146 Sed sicut Adam praeceptum transgressus vita salutis semetipsum et genus suum privavit, ita etiam homo qui facturam Dei in homine destruit, fideles generationes salutarium operum ab anima et a corpore suo abscindit. Ex hoc etiam reum iudicialis sententiae se faciens, in exsilium miseriae vadit. Quapropter ille qui tam crudelem separationem in homine fecerit, in multas calamitates se mittit, videlicet hoc separans quod meum est, quia corpus et animam simul in homine coniunxi.
147 Et quis est ille qui haec audeat separare? Et cum ille in multa gravedine peccati sit qui alium occisalX16.75 vdit, quid tunc iste erit qui seipsum in mortem tradit? et hoc in pulverem mittit cum quo debuit crimina sua diluere. Nam qui se ipsum occiderit perditum angelum imitatur, qui primus iniquitatem inveniens se ipsum in perditionem tradidit et se ipsum in morte occidit. Quomodo? Quoniam Deo invidit; qui nec ortum habuit, nec finem accipiet, et qui omnia regit quae in coelo et in terra sunt.
148 Et sicut superbus ille diabolus noluit aspicere in me cum se ipsum in perditionem deiecit, sic nec is homo me scire dignatur qui se ipsum violenter discindit; unde et in mortem cadit, sicut et ille cum semetipsum in perditionem praecipitavit. Nam antequam corrueret, iniquitatem suam super pennas ventorum elevare voluit, et quasi volatile quod in aere volat, sic in coelestibus volare tentavit.
149 Unde et in hac bav311.71 v praesumptione, semetipsum a beatitudine in infelicitatem deiecit. Sed ego de terra formavi hominem, ut ab inferioribus ad superiora conscenderet, et ut incipiendo et perficiendo bona opera, sursum praeclaras virtutes ad ardua aedificaret. Quapropter et homo qui et corpus et animam habet, cum bona operari potest, et cum poenitere valet, semetipsum non occidat, ne postea locum illum recipiat, ubi nec opus nec poenitentiam habere potest, sicut et diabolus qui dum semetipsum occideret, in tartara deiectus est.
150 Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me vivente emanant.



Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, VISIO QUARTA <<<     >>> VISIO SEXTA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik